Great news about GRIB

Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur strata1  03-03-2008

Esse quid hoc dicam
quod tam mihi dura videntur strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,lassaque versati corporis ossa dolent?

5 nam, puto, sentirem
siquo temptarer amore. an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? 10 cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus.
vidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori.
verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, detractant prensi dum iuga prima boves.

15 asper equus
duris contunditur ora lupatis, frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
acrius invitos multoque ferocius urget quam qui servitium ferre> fatentur Amor.
En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido;

20 porrigimus
victas ad tua iura manus. nil opus est bello--veniam pacemque rogamus;
nec tibi laus armis victus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas;
qui deceat, currum vitricus ipse dabit,

25 inque dato curru
populo clamante triumphum, stabis et adiunctas arte movebis aves.
ducentur capti iuvenes captaeque puellae; haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo

more news »